- DIONYSIUS Periegetes
- DIONYSIUS Periegetestemporibus Augusti, scripsit Geographiam versibus hexametris Graecis, quae hodie exstat: quod opus ἷςτορικὸν καλοῦσιν οἱ παλαιοὶ: ut ait Eust. Schol. Idem vixisse eum ait οὐχ ὑπὸ τῶ ὑπάτων, ἀλλ᾿ ἐπὶ τῶ ἀνάκτων, non sub Consulibus sed sub Imperatoribus, atque hoc ipsum de se scribere dicit, signat vero locum istum:Ε᾿κ Διὸς Αὐσονιῆες ἀεὶ μέγα κοιρανέοντες.Et inprimis versus istos,Π῾ώμην τιμήεςςαν ἐμῶν μέγαν οῖκον ἀνάκτων,Μητέρα παςάων τόλεων, ἀφνειὸν ἔδεθλον,Ubi Eust. monet, cum dicit ἐμῶν ἀνάκτων, satis ostendere, non sub Consulibus se ista scribere, sed sub Impp. Quod verum est. Sed quo sub Imperatore, minus liquet. Antoninorum temporibus vixisse, censet C. Barth. Advers. l. 58. c. 5. atque eos per ἄνακτας intelligendos putat. Severi temporibus claruisse dicit Cl. Salmas. in Solin. p. 628. Imo et Scalig. Eusebianis Animadversion. ad A. C. 2215. ubi per suos ἄνακτας intelligere ait Sever. cum filiis Getâ et Caracallâ, quos ipsos per triplicem imperii virtutem signat Tertull. l. de Pallio. Sed si, qura ἄνακτας dicit, plures designantur; quid prohibet, ut Divos fratres M. Aurelium et L. Verum intelligamus? At multo ante vixisse putat Eust. nempe sub Nerone; imo Augusto, iuxta quosdam: cuius etiam mentionem eidem facere videtur, cum, postquam de Parthorum ferocia dixisset, addit.Αὐσονίου βασλῆος ἐπεπρήϋνεν ἀκωκή.Sane Conss. numquam ἄνακτας vocasset. Quod vero parthos Ausoni domini hastâ coactos ferociam deposuisse ait, ide optime convenire Augusto, ostendit Tranquill. in Aug. c. 21. Quod si quis, quia Eust. dubitare videtur, Num sub Nerone, an Augusto floruerit, eo et ipse ambigat, sub utro vixerit: at omnem scrupulum tollit illis temporibus proximus Plin. Secund. ex quo etiam patriam dicimus fuisse Alexandriam, non illam Aegypti aut Syriae, sed opp. Susianae ad sinum Arab. inter Tigrim et Eulaeum sin. quod ut saepe nomen mutarit, idem Plin. refert. Adscribam ea solum verba; quibus sub Augusto claruisse, atque Alexandriae Susianae natum esse cognoscimus. Locus est Nat. Hist. l. 6. c. 27. ubi cum de eo Susianae opp. egisset, subiungit ista. Hoc in loco genitum esse Dionys. terrarum orbis recentissimum auctorem, constat; quem ad commentanda omnia in Orient. praemisit Divus Augustus, ituro in Armeniam, ad Parthicas, Arabicasque res; maiores filio. quare omnino inanis est coniectura Suid. cum Dionys. si vulgata lectio vera est, Byzantium fuisse arbitratur, propter ea quae de fluv. Rheba canit. Sunt vero haec,Α῎γχι δὲ βΘυνοὶ λιπαρην` χθόνα ναιετάουσι.Π῾ήβας ἔνθ᾿ ἐρατεινὸν ἐπιπρο̈ίησι ῥέεθρον,Π῾ήβας, ὃς Πόντοιο παρὰ ςτομάτεςςιν ὁδεύει,Π῾ήβας, οὗ κάλλιςτον ἐπὶ χθονὶ σύρεται ὕδωρ,Nimirum putavit Suid. nisi Rhebas patrium solum interluisset, numquam illustri adeo elogio fuisse dignaturum. Porro ex Eust. discimus, alia etiam huic Dionysio tribui solere, ut Λιθιακὰ, Ορνιθιακὰ, Βαςςαρικά. Ac idem Λιθιακὰ quidem Dionysii huius esse agnoscit, propter similem stylum. Ο᾿ρνιθιακὰ vero a doctioribus tribui dicit Dionysio Philadelphensi. Βαςςαρικὰ vero, quia stylum habeant incultum, eo indigna esse visa ait, quae Dionysii huius crederentur; sed potius adscribenda esse Dionysio Samio. Ceterum, praeter hunc Dionys. περιηγητὴν, quem habemus, fuêre etam alii eius nominis, qui similiter περιηγήσεις scripsêrunt. Unus Miles. fuit, qui Herodoto ipso antiquior est, de quo Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 2. Vide supra. Alter, utrum Samius, an Rhodius fuerit; non satis constat. Rhod. vocat Tertull. l. de Anima, c. 46. At Samium diserte appellat. Eust. Vide infra Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.